Lamed



Marginalia

Apparat critique

Notes éditoriales

Et incipiemus litteram lamed.

Aruit. In terra ariditatum, Osee, in terra siccitatis et1 in locis aridis et siccis. Et scripsit rabi Iona quia sic vocant in arabico locum siccitatis et ariditatis laaba.

1et A, ed]  ST

Fatigatus est. Si tentare rem supra te fatigaberis, Iob, et fatigati fuerunt ad invenire portam, In principio, veniet ad te et fatigatus es2, Iob. Et niphal et fatigabuntur Egiptii, Nomina, fatigata es pre multitudine consiliorum tuorum, Isaie, fatigatus sum consolari, Ieremie. Et verbum grave et quid fatigavi te Michee, he cum segol et aleph cum sere, sed nunc fatigasti me, Iob, fraudibus defessa est, Ezechielis, quia fatigabitis etiam deum meum, Isaie. Et nomen et omnis fatigatio, Nomina. Et cum addictione duarum litterarum mem et tau ecce fatigatio, Regum, et caldeizat Ionatan ecce venimus de fatigatione, Malachie, est sicut fatigatio de ipsis cum hiric et venit patha in loco suo sicut ad principium mollificaverunt plus quam butyra os suum sicut quod scripsimus in parte dicduc omnia ipsa modus laboris sunt, labor cogitationum cum oculis quod fastidiet homo cum ipsis sunt labor operationum et targum et tu lassus et fatigatus et tu lassus et fatigatus.

2es A, ed]  est ST

Velavit. Et rex velavit faciem suam, Samuelis, expo. cooperuit et convertetur ista aleph in he, in dictione cum incantationibus suis, Nomina, et modus suus in opere magicationum quas faciunt in occulto et cooperto de filiis hominis cum astutiis et similitudinibus. Et possibile quod erit cum latehem de radice aciei gladii et modo suo. Et rabi Iuda adduxit velavit in radice velavit. Et venit perfectum cum mutatione vau in aleph et est rectum.

Misit. Et nuntius venit ad Iob et reversi sunt angeli, In principio, et mem in angelo de litteris additis. Et non audietur ultra vox angelorum tuorum, Nahum, est sicut angelorum tuorum et venit sere sub caph pronominis loco cames, et he sicut he, qui precepi tibi. Et doctor noster Iona scripsit quod he loco iot et est sicut angelorum tuorum, sicut revertere anima mea ad quietem tuam. Et rabi Iona filius Bilaam3 scripsit vox4 dentium comedentium rapinam sicut quod dixit et incidetur de terra rapina, et in lingua Persie vocate sunt mole malacheche et ipsi molares et dentes vocati sunt molares. Et nomen in missione Domini, Aggei5, modus eorum cognitus quod est modus missionis inter de filiis hominum inter de creatore benedicatur. Et sic propheta vocatus angelus quia est missus Nominis, et misit angelum et eduxit nos de Egipto, In deserto, et ipse Moises magister noster, et sic et6 dixit Aggeus angelus Domini et fuerunt deridentes in prophetis dei, Verba Dierum, et sic expo. et ascendit angelus Domini de Gilgal. Et fuit in loqui angelum dei, Iudicum, dixerunt quod isti angelus est Pinhas. Et modus alius in ista radice opus de omni opere suo, quod fecerat, In principio, et cadet modus iste ad opus7 hominis, et divitias suas et modus suus et opulentia erat sufficiens, Nomina, vult dicere argentum et aurum, quod adduxerunt et reliquum rerum, ad pedem operis, In principio, vult dicere pecus, et sic et omne opus vilipensum et liquefactum, Samuelis, et cum affixo ad opus cęlorum, Ieremie, et est deficiens aleph, si non misit manum suam in rem sotii sui. Et sic cum diviso et levite in opus, Verba. Et collectio opera, et cum affixo in moveri aleph omnia opera similitudinis, Verba, ad narrare omnia opera tua, Psalmiste, scripsi omnes dictiones istas in radice ista, quia sic scripsit ipsa doctor noster Iona. Et scientia eorum in ipsis quod mem addita. Et aptabitur dicere in ipsis quod mem radicis. Et erunt filie quattuor litterarum. Et sunt declarantes ad opus cęlorum, radix lingua regni vult dicere stellam magnam que in cęlis et Ionatan caldeizat ad stellam cęli.

3Bilaam A, ed]  Balaam ST

4vox ST, ed]  quod he loco iot vox A

5Aggei ed]  hagger A ;  agger ST

6et ST, ed]  A omission

7opus A, ed]  modus opus ST

a.  Natio

Populus(a). Et populus magis quam populus, et duo populi, In principio, correctiones in populis, Psalmiste, et populi ad me auribus percipite, Isaie, scripta est in ipsa quieta que est vau cum dagges. Et iam scripsimus similia ipsi in parte dicduc sunt sicut populi.

Cor. Etiam mihi cor, Iob, cor perversum, Psalmiste. Et verbum grave de ipso cordasti me soror mea sponsa, Cantici, expo. abstulisti cor meum, vel vulnerasti cor meum cum sagitta oculorum tuorum. Et niphal8 et vir inanis cordabitur9, Iob, expo. homo inanis et vacuus in principio de non scientia. Et post sic cordabitur quod erit ipsi cor et scientia. Et collectio in lingua mulierum, omnia corda scrutatur Dominus, Verba. Et in lingua masculorum percutientes supra cordibus eorum, Nahum, et in deficere bet geminatum cor, et in lingua mulieris cor, quid precisum cor tuum, Ezechielis. Et collectio corda et ad rectos in cordibus eorum, Psalmiste, cor sapientis ad dexteram suam, Ecclesiastes, ut dicere est paratum ipsi sicut dextera paratum ad hominem ad omne opus et quia quod cor est habitaculum intellectus et scientia dixit comparans cor, Proverbiorum, ac si dixisset comparans scientiam, in corde et corde loquentur, Psalmiste, qui ostendens more suo cor suum bonum. Et est malum ecce quod quando loquetur loquetur cum duobus cordibus et sic et ad gregem in non corde et corde, Verba, quod non fuerunt ipsis duo corda in bello, sed in corde perfecto fuerunt bellantes sicut quod dixit greges cohortis cum corde perfecto, Samuelis. Et quia quod cor meditatio corporis hominis et substantie sue, dictum est etiam ad meditationem omnis corporis et substantie que ipsi cor usque cor cęlorum, Verba, in substantia ignis, Nomina, in substantia quercus, Samuelis, et ad substantiam abominationum eorum et abominationum eorum cor eorum ambulans, Ezechielis. Et sunt qui declarant in substantia ignis sicut in flamma ignis et si sic erit dictio de quietis lamed flamma in statera desiderium, anime tue. Et simile ipsi in verbis Misna, unus accendens10 et unus inflammans, et laganabit ad oculos meos duo lagana, Samuelis. Et pasta crustulata quod frigunt ipsam in sartagine.

8niphal ST, ed]  niphar A

9cordabitur A, ed]  cor dabitur ST

10accendens A, ed]  accedens ST

Leo. Sicut leo habitavit, Et vocavit, est leo quid tibi leena iudicium suum leena, sed venit iot in loco aleph11 et aleph in loco de he. Et collectio anima mea in medio leonum, Psalmiste, et rectum leonum sicut de propheta prophete. Et collectio in lingua mulierum ad leenas suas, Nahum.

11aleph A, ed]  alep ST

Erravit. Et stultus labiorum errabit, Proverbiorum, et populus non intelliget errabit, Osee, expo. errabit ut dicere errabit in verbis suis vel expo. offendetur. Et dominus meus pater meus in expo. Proverbiorum quod12 est simile arabico in duabus linguis accelerabit in ipsa sicut festinabit in ipsa lingua alia claudicabit sicut claudicabit, et expo. ad linguam primam festinabit et non elongabit ad cogitationem ad intelligere quomodo faciet preceptum. Et modus secundus claudicans ipse in quo iussus supra duabus cogitationibus et non clarificabitur ipsi veritas.

12quod A, ed]  quid ST

b.  tegula

c.  olibanum candidum

d.  omnia querit ut filium taceat

Album. Et fiunt ipsis later(b) ad lapidem et numerus laterum, In principio, ad laterare lateres13 et fornax qua comburunt in ipsa lateres vocabitur fornax et transire fecit ipsum in fornace, Samuelis, ut dicere combussit ipsos in fornace laterum. Et Ionatan caldeizat et traxit ipsos per plateam ut dicere erat trahens ipsos in plateis ad interficere ipsos morte dura et vili, et quod caldeizat in malben platea possibile quod scientia sua quod vocatur platea malben, quia quod est in sedibus regulatis de hinc et de hinc de verbis doctorum nostrorum ordinantes in frumento quod sunt acervi quia quod ipsi regulati equales regulati, et sic dixit ordinantes portas de hoc cum cemento in fornace in loco quo faciunt lateres, fortifica fornacem, Nahum, ut dicere edifica fornacem laterum. Et aptabitur quod modus laterum de modo albedinis, quia omnis res combusta in igne albe fiet, et sic clarificabuntur et14 albe fient et purificabuntur, Danielis. Et sic dixerunt doctores nostri in isto modo albe faciunt ipsas in igne et ipsa munda, sicut semen coliandri albi, Nomina, expo. manna erat alba et erunt grana sicut semen coliandri15 discooperimentum albi. Et cum affixo et albedo dentium magis quam lac, In principio, cum segol alba rubea, nigre albe, Et vocavit. Et verbum grave de ipso sicut nix albefient, Isaie, et est verbum stans et sic albefacti sunt palmites eius, Ioelis, vult dicere quod aruerunt et conversi sunt albi, et magis quam nix albefiam, Psalmiste, et transiens ad clarificare et albi facere usque tempus finis, Danielis, erat conveniens et ad albefacere et in deficere he proiecta fuit motio sua supra lamed servitii. Et edificium hitpaal clarificabuntur et albefient. Et exposuit doctor noster Iona quod albedo saphiri16, Nomina, nomen expositio albedo saphyri et sic dixit altus quod saphyrus albus. Et rabi Abraam Benezra scripsit quod saphyrus rubeus, et testis, rubuerunt substantia magis quam margarite, saphyrus incisio eorum et ratio sicut duplicatum sicut purgati sunt separati eius magis quam nix clarificati sunt magis quam lac. Et adhuc quare dixit sicut opus erat ipsi adducere sicut visio saphyri sed rectum quod ipsum de incisione lateris, sicut obscuritas aquarum de incisione obscuritatis, et ecce later saphyri sicut lapis saphiri quem vidit Ezechiel. Et scientia daras in ista via quod viderunt laterem similitudinem lateris sub pedibus troni glorie ad videre et meminisse quod subditi fuerunt Isdrael sub manu Egipti in opere laterum, et confundetur luna, Isaie, ipsa luna et vocatur sic, quia ipsa alba, sub quercu et populo, Osee, virga populi, In principio, est lignum cuius incisio sua alba. Et scripsit rabi Iona quod est vocatum in arabico lobne. Et thus(c) purum, Nomina, notum, et expo. cum omnibus arboribus thuris arbores exiens in ipsis thus, quia thus est gummi arboris supra morte Laben, Psalmiste, sunt declarantes Laben nomen unum de inimicis David, et in morte sua fecit David istum psalmum. Et sunt declarantes quod est conversum de nabal. Et dominus meus pater meus scripsit quod lamed ad servitium, et est nomen cantoris unius. Et nomen suum17 ben, et18 est declaratum in verbis, sicut quod scripsit et cum ipsis fratres eorum ben et Iaziel et usmidemut et istum psalmum(d) dixit ipsum David supra morte Golie et victoria Philestim et cantavit ipsum cantor cuius nomen ben, et si dices erat ipsi ad dicere leben19 lamed cum seva sicut ad aleph quia non venit notitia supra nomen hominis et supra nomen civitatis, responsio licet quod non mos, lingue sic veniet aliquando sic ad multum notitie, sicut quod venit in nomine civitatis, quod dixit qui in basecho et numeravit ipsos in Telaim in suchot, in bacacor. Et six dixerunt ad Laben cantorem notum in nomine suo ad filios populi sui.

13lateres A, ed]  lapides lateres ST

14albe fiet, et sic clarificabuntur et A, ed]  ST omission

15coliandri A, ed]  coriandri ST

16saphiri ed]  sephiry A ;  zephiri ST

17suum ST, ed]  ben suum A

18et ST, ed]  eset A

19leben A, ed]  liben ST

Induit. Quod induit in ipso rex, Hester, et ad incisionem pael induit Dominus fortitudinem accinxit se, Psalmiste, induet supra carnem suam. Et lavabit in aquis carnem suam, et induet eos, Vocavit, induet eos sacerdos, Nomina, et tu indue vestimenta tua, Verba, iustitiam indui et induit me, Iob, et supra omnes inducentes indumentum extraneum, Sophonie, erat indutus vestibus sordidis, Zacarie, indutus vestibus, Danielis, indutus lino, Ezechielis. Et modus paul in indutione quia postquam quod induit homo vestem ecce ipse indutus de veste. Et sic vestis induta supra ipsum et sic cingens et cinctus in ista via. Et sic cingentes ensem. Et sic et tu cinges lumbos tuos20 cinctus in lumbis suis, indutus et non ad calefieri ipsum, Haggei, et vestis ad induere, Principio. Et nomen et dare indumentum et equum, Hester. Et cum addictione de mem indumentum extraneum. Et pondus aliud vestes vindictę indumentum, Isaie. Et verbum grave et fecit induere ipsa Eleazarum filium suum fecit induere supra manus suas, Principio, indui fecit me vestis salutis, Isaie, et indue te mutatoria, Zacarie. Et grave aliud induti vestes, Regum.

20tuos ST, ed]  suos tuos A

Coralium. Lignum coraliorum, Verba, et in loco alio coralia et ambo ipsa modus unus et quod appellant ipsum in lingua coral. Et est qui declarat21 ipsum lignum rubeum quod tingunt cum ipso quod vocatur albacam quod vocatur ipsum in latino barizel. Et licet quod scripsi doctionem istam additam aleph, sicut quod scripisit rabi Iona aptabitur quod est filius quattuor litterarum et erit aleph radicalis, sicut quod scripsi baldeus et sine ipso de dictionibus quod non ipsis necessitas in capitulo aleph in quadratis.

21declarat A, ed]  declarant ST

Insanivit. Et insanivit terra Egipti, In principio, modus suus insanivit quia pre multum famis exibit homo de scientia sua, et sic in duplicari pe appoal sicut insanit proiciens sagictas, Proverbiorum. Et altus magister Sadaia exposuit et insanivit et sicut et fatigatus est ut dicere sicut homo fatigatus est22 non novit quid ad facere.

22est A, ed]  ST omission

Flamma. Et fuit in ascendere flammam, Iudicum. Et collectio facies23 flammarum facies eorum, Isaie, et in lingua mulieris de civitate Sihon, In deserto. Et pondus aliud flammam inflammans, Ezechielis. Et collectio ignis flammarum in terra eorum, Psalmiste, in statera macule albe. Et cum affixo flammę ignis, Psalmiste, notum et quia quod ensis similis ad flammam in splendescere ipsum vocatur flamma, et venit etiam capitulus post aciem, Iudicum, et sic comparavit ipsum ad flammam et splendorem et flammam ensis. Et splendor ensis, Nahum, et in lingua mulieris ad flammam ensis sui, Samuelis, et ferrum quod in lancea.

23facies A, ed]  ST omission

Eruditio. Et eruditio multa, Ecclesiastes, modus suus eruditio de non intelligentia.

Flamma. Ignis inflammans, iacebo inflammantes, Psalmiste, expo. in medio inflammantium. Et verbum grave et inflammabit ipsos dies veniens, Regum, et flamma inflammans, Ioelis, et inflammavit fundamenta montium, Verba, et inflammavit ipsum de circuitu, Isaie, modus eorum modus combustionis. Et dixit et flamma ensis, In principio, de modo primo24 flamme ensis et splendore lanceę. Et aptabitur ad esse de ista radice cum magicationibus suis, Nomina, quia est opus magorum in flamma25 gladii.

24primo ST, ed]  primo A

25flamma ST, ed]  flama A

e.  partes vel blanditię

Obtuse locutus est. Verba murmurantis sicut obtuse loquentes, Proverbiorum, modus suus partes(e) ut dicere verba murmurantis sunt partes et non homo sentiens in ipsis et ipsa descenderunt cameras ventri.

Congregavit. Congregationem prophetarum, Samuelis, modus suus sotietas prophetarum26 et est sicut inversum, Ecclesiastes.

26sotietas prophetarum A, ed]  sotietas sotietas ST

Non. Non comedi in dolore meo, Verba, non recipies famam falsitatis, Nomina, et erunt sicut non fuerunt, Abdie, dictio ista modus suus cognitus et causam suam et locum casus sui exposuimus in capitulo non. Et scripsimus dictionem istam in radice ipse, quia quod lectura sua cum aleph et vicibus multis ipsa cum vau in scripto, et ingredietur supra ipsum he admirationis in loco si si non audisti filia mea, Rut, si non audisti filia mea28. Et non ipsum principium verborum, sed de principio isto dixit ipsi si non audisti filia mea, ut dicere non audisti quid quod sollicitavi te custodire quod non ibis ad colligere in agro alio. Et sic si non quod unxit te dominus ad dominum, Samuelis, et venit cum he in loco aleph si non ipsa in rabbat filiorum Ammon29, Verba, et expo. quia admiratus est in re. Et dixit ecce stratum suum, stratum ferri, simile quod non collerabit ipsum cubile ligni et audientes hanc rem admirabile erit in oculis eorum propterea dixit si non ipsa in rabbat filiorum Ammon30 ut dicere si non credent audientes, si non inveniant ipsam in rabbat filiorum Ammon31, quod ibi ipsa, et venit supra ipsum vau camessata in duobus locis et modus suus ad admirationem, et non ibit nunc nobiscum, Samuelis, et non dabitur nunc servo tuo, Regum, et venit dictio alia in ista radice scripta utinam, et cum surec, et aliquando cum vau et aleph modus suus in locis sicut si, sicut attendisses mandatis in eis, Isaie, si vivificastis ipsos, Iudicum. Et veniet in modo forte sicut forte odio habebit nos Ioseph, In principio, et erit in modo utinam utinam Ismael vivat ante te, utinam sit sicut verbum tuum.

27לו ed]  לא A, ST

28Rut, si non audisti filia mea A, ed]  ST omission

29Ammon ST, ed]  Amnon A

30Ammon ed]  Amnon A, ST

31Ammon ed]  Amnon A, ST

Mensura parva. Et mensura una dei, Et vocavit, parva nota inter ipsos et est una de viginti quatuor mensuris et est quantitatis sex ovorum.

Mutuatus est. Mutuati sumus argentum, Nehemie, et tu non mutuaberis, Verba, mutuator peccator, Psalmiste. Et verbum grave et mutuabis gentibus multis ipse mutuabit32 tibi mutuans dominus, Proverbiorum, sicut mutuans sicut quod mutuatur, Isaie, modus mutuationis notum, Modus alius ipse sotiabit ipsum in labore suo, Ecclesiastes. Et niphal et adherebit peregrinus ad ipsos, Isaie, adherebit vir meus, Principio, copulatus ad Dominum, Isaie, est benoni et cum cames quod non sicut he quod iverunt cum ipso venite et copulamini cum Domino, Ieremie, imperativum sicut copulamini. Et nomen quia copulatio gratie, Proverbiorum, modus omnium modus copulationis et adhesionis et de modo isto adhuc sicut discooperitio viri, et copulationes circum, Regum, expo. copulationes et sic copulationes operis descensus vir copulationum, Regum, trahes Leviatan cum hamo, Iob, Leviatan33 istum creasti ad illudere in ipso, et fregisti capita Leviatan34, Psalmiste, supra Leviatan35 serpens clausus, Isaie, omnia ipsa sunt nomen draconis magni qui in mari futuri excitari Leviatan36, Iob, expo. tristitiam eorum et sic in Talmud Ierusalmi non excitabit mulier tristitiam suam, infesto sicut quod dixit futuri suscitare Leviatan37 et sic exposuit doctor rabi Sadaia.

32mutuabit A, ed]  mutabit ST

33Leviatan ed]  deviatam A ;  dLeviatam ST

34Leviatan A, ed]  Leviatam ST

35Leviatan A, ed]  Leviatam ST

36Leviatan A, ed]  Leviatam ST

37Leviatan A, ed]  Leviatam ST

Ablatum est. Non auferatur de oculis tuis, Proverbiorum, expo. non auferantur et non declinent de conspectu oculorum tuorum. Et niphal quia abominatio est Domini obliquus, Proverbiorum, et sic et speravistis in fraude et obliquo, Isaie, et in verbo obliqui ut dicere in iudicio obliquo ad viam et civitas plena est prevaricatione. Et rabi Iona expo. et obliquitas nomen et obliquitates in viis eorum, Prverbiorum. Et grave non auferentur de oculis tuis, Proverbiorum, et dagges mutatione quiete sicut quod venit etiam sic et murmurare fecerunt. Et de isto modo nomen de radice obliquavit et obliquitatem labiorum elongare facies a te, Proverbiorum, et avellana et castanea, In principio, est quod appellant ipsum in lingua avellaner. Et doctor noster Sadaia expo. luz amigdala38 propterea quod vocata sunt sic in lingua Ismael et sic in Targum Ierusalmi targum amigdalorum39 luzim.

38luz amigdala ed]  luzamigdala A, ST

39amigdalorum ST, ed]  amil amigdalorum A

Tabula. Supra tabulam cordis eorum, Ieremie, et tabule opus dei ipsa due tabule lapidum concavum tabularum, Nomina, abietes senir venerunt tibi ad omnes tabulas, Ezechielis, notum et in dictione tabule, lingua multiplicationis et lingua duorum quia multiplicatio erat in compositione duorum. Et rabi Abraam Abenezra scripsit quod ratio quod sunt naves facient ipsas de duabus tabulis, omnis arbor viridis arescere fecit40 arborem viridem, Ezechielis, virides et aridi, In deserto. Et nomen vigor, et non fugit vigor eius, Verba, in statera vox populi in iubilare suo, notum quia est contrarium aridi.

40fecit A, ed]  feci ST

Involvit. Involuta in panno, Samuelis, involuta in panno et expo. post ephot sicut quod caldeizat Ionatan postquam quod petiit41 ab ipso ephot facies involutione involute, primum nomen et secundum paul et in mutatione vau in aleph motam42, involvit facies suas, Samuelis. Et iam scripsimus radicem pro se ipsa. Et verbum grave et involvit faciem suam cum lodice, modus eorum ascensio et cooperitio. Et nomen de hoc loquimini ad David clam, Samuelis, et venit ad ipsum latenter43, Iudicum, et est scriptum cum aleph ut dicere in abscondito sed leniter mihi ad puerum, Samuelis, similia ipsi iam scripsi ipsa in capitulo aleph in radice plane, cera et turriaca44 et glans coram et glandem, In principio, declaraverunt in ipso est vocatum in arabico arbor glandis belotiglans belot vocatur in latino castagna. Et in Beressit Rabba cera cera et lot mastica et notum est.

41petiit A, ed]  periit ST

42motam A, ed]  notam ST

43latenter ed]  A omission ;  latenter ST

44turriaca A, ed]  turiaca ST

f.  nisi

Cochlea45. In46 cochleis47 ascendebant ad medium, Regum, scripta est cum vau et dagges expo. in gradibus. Et Ionatan caldeizat in cochlea quia quod fuerunt ascendentes in ipsa cum cochlea et cochlea48 edificium columne lapidum facta gradus, gradus et ascendens in ipsam circuens et ambulans circum columnam et ascendunt in ipsam tot cubitis, et non necesse ad declivitatem sicut reliquum scalarum, et in lingua vocant ipsam virs. Et doctores nostri dixerunt49 in maschet mensurarum et cochlea erat ascendens de cornu orientis aquilonis ad cornu occidentis meridiei, quod per ipsam fuerunt ascendentes ad tecta ad cameras et cetera, sicut quod est lectum ibi. Et est ad declarare et in cochleis et in fenestris, ut dicere via fenestre fuerunt ascendentes de hoc ad hoc. Et in verbis doctorum nostrorum cochlea fenestra, sicut dicere ipsos fenestra aperta inter domum ad cameram superiorem. Et de ista radice foramina aerii coloris, Nomina, et aleph addita sicut aleph canistra ficuum et expo. domus aprehensionis quod apprehense in ipsis fibule, laczo in latino. Et de ista radice adhuc si non(f) Dominus exercitum, Isaie, si non ira inimici congregata, Verba, maior pars ipsorum cum addictione de iot et sunt scripta cum aleph si non aravissetis cum vitula mea, Iudicum, si non tardavissemus, In principio, quia si non locutus esses, Samuelis, si non credidi, Psalmiste, quod si non locutus sum50, Samuelis, modus dictionis si non. Et possibile quod dictio composita de lu, cuius modus suus si, et de non et scribetur aliquando cum iot, quia dictio legitur cum sere et expo. quod si non locutus esses si non locutus esses et dixisses surgant nunc pueri non fuisset bellum istud.

45Cochlea A, ed]  Cochlea ST

46In ST, ed]  In in A

47cochleis ST, ed]  chlo chochleis A

48et cochlea A, ed]  ST omission

49dixerunt A, ed]  disserunt ST

50locutus sum ed]  loquutus sum sum A ;  locutus sum sum ST

g.  Mansit, moratus est in nocte

Mansit(g). Et ipse mansit in nocte ipsa, In principio, et manserimus in colle, Iudicum, nun51 radicis absorpta est cum dagges nun52 multorum et iudicium suum et mansimus. Et adiectivum quare vos manentes contra murum, in statera si viridici vos, et manebit in medio domus sue, Zacarie, segol loco cames, et sic sparsa findetur vipera. Et verbum grave et mansit, Iosue53, et mansit ibi in nocte ipsa, In principio, in collo suo manebit robur. Et manserunt ibi, Iosue, quia in platea manebimus, In principio, sed in platea non manebit, Iudicum. Et in mutare ipsos manebit oculus meus, Iob, sicut manebit vult dicere quod non orat dormiens propter mutare sotios suos verba sua et iniquum facientes ipsum. Et sunt exponentes manebit oculus meus de modo continuationis supra modum continue et expo. oculi mei aspectus meus ut dicere ego cogitans et studens in tutare eos, et venit in lingua sanctitatis, lina in modo continuationis sicut in collo suo continuabit robur, et satur continuabit non visitabitur a malo, Proverbiorum, usque quo continuabit in medio tui, Ieremie, et sic et continuabit in medio domus sue et similia ipsis quod non modus eorum mansio noctis solum sed continuatio continue et quia quod mansio noctis ipsa vocatio omnium negotiorum, et continuatio supra somnum et quietem dixit Iob quod erat excitatus in nocte et erat continuatio54 sua in mutare eos et homo in divitiis non morabitur, Psalmiste, expo. divitie que sunt homini sunt divitie non manebunt cum ipso in morte sua sed relinquent ipsum, et sic dixit homo in honore expo. quod non intelliget usque quo ipse55 in vita sua cum divitiis. Et rabi Iuda Levi exposuit sic est cum homine honor qui non manebit, et ratio quod non iacebit et morietur, et est gloria animi, et homo qui non didicit et non intelliget propterea sunt sicut bestie, anima eius in bono morabitur, Psalmiste, quod quando morietur anima eius quiescet in bono. Et verbum transiens de hoc nudum manere facient56 sine vestimento, Iob, locus nobis ad manere, In principio, sicut ad manere. Et hitpaal in umbra potentissimi morabitur. Et nomen ad hospitium, Iosue, hospitium viatorum, Ieremie, et cum he mulieris et surec sicut tugurium in cucumerario, et movebitur sicut tugurium, Isaie, et est tugurium custodientis quod manebit ibi in nocte, et propterea vocatur tugurium quia non ipsum ad habitationem, si non quod manebit in ipso nocte. Et modus alius de gravi qui murmurastis contra me, In deserto. Et murmuravit populis contra Moisem, Nomina, et cum dagges mutatione quiete et murmurare fecerunt supra ipso totam congregationem, In deserto, et est verbum transiens ad tertiam, quod vos murmurare facientes contra ipsum, quia murmurare faciens contra ipsum, Iob, et venit plus edificii istius cum dagges ad dividere inter ipsum et inter modum alium. Et nomen audivi murmurationes filiorum Israel, Nomina, et dagges mutatione quiete quia erat conveniens murmurationes in statera intelligentie reditus. Et niphal de isto modo et murmuraverunt contra Moise et Aaron, Nomina, modus murmurationis et lamentationis.

51nun A, ed]  num ST

52nun A, ed]  num ST

53Iosue ed]  Iosue Iosue A, ST

54continuatio A, ed]  commutatio ST

55ipse A, ed]  ST omission

56facient A, ed]  faciet ST

Absorpsit. Et bibent et absorbebunt, Abdie, modus suus et absorbebunt propterea verba57 mea absorpserunt absorpta sunt et destructa sunt. Et nomen et pones cultrum in gutture tuo, Proverbiorum, expo. in domo absorptionis. Et verbum grave absorpsit sanctitatem, Proverbiorum. Et de ista radice et pulli eius absorbebunt sanguinem, Iob, expo. absorbebunt sanguinem et anticipata est lamed appoal quia quod grave supra lingua ad copulare duo ayinin58 simul et iudicium suum absorbebunt. Et est ad declarare absorbebit sanctitatem lingua locutionis, de lingua doctorum loquentes in lege et expo. passuc scandalum est homini quo capietur in ipso quod quando dicet sanctitatem ut dicere quando vovebit rem et dicet istud erit sanctitas, et post sic penitebit ipsum, et hoc est quod dixerunt et post vota ad querere, ut dicere postquam quod vovit ad querere, et scrutari post factum suum si poterit ad perficere si voverit. Et in modo isto dixit etiam sic Salamo non dabis os tuum ad peccare facere carnem tuam, et non dices ante angelum quia error fuit.

57verba ST, ed]  mala, Nomina verba A

58ayinin A, ed]  aym ST

h.  interpretabitur

Derisit. Et derisisti solus tu portabis, Proverbiorum, superbi deriserunt me usque multum, Psalmiste, et in geminari lamed appoal extendens manum suam cum derisoribus, Osee, et est adiectivum quia si fuisset operativum fuisse de verbis geminationis. Et hitpaal et nunc non derideamini, Isaie. Et adiectivum, derisorem percute et simplex sapientior erit derisor vini, Proverbiorum, expo. bibens vinum59 superbus arrogans derisor nomen suum si ad derisores ipse deridebit, Proverbiorum, modus derisionis notum. Et modus alius iniquus disponet(h) iudicium stulti disponent culpam, Proverbiorum, quia mediator inter ipsos, In principio, si est supra ipsum angelus mediator mediatores mei sotii mei, Iob, et sic in mediatoribus principium Babillonie, Verba, et mediatores tui rebellarunt in me, Isaie. Et nomen ad intelligere proverbium et interpretationem, Proverbiorum, modus eorum compositio rei et rationis, et expo. testis iniquis disponet iudicium dicens quod testis iniquus dabit testimonium suum cum iudicio ac si esset veritas et sic dixit post ipsum et os impiorum absorbebit iniquitatem ut dicere cooperiet mendacium cum bonitate rationum eius.

59vinum A, ed]  ST omission

Miscuit. Massam et cępit farinam et miscuit, Samuelis, miscentes pastam, Ieremie, et cępit, pastam et miscuit, Samuelis, dixit pastam ad nomen finis sui. Et iam scripsimus similia ipsi in radice60 coxit misce et fac placentas61, Principio, modus miscionis62.

60radice ST, ed]  racide A

61placentas A, ed]  placenetas ST

62miscionis A, ed]  mistionis ST

Iste. Iste63 puer, Zacarie, qui de parte ista, Samuelis, sicut ista. Et cum addictione he64 vir iste, In principio, et sic ad mulierem ecce sunamitis ista, Regum. Et cum addictione vau terra ista desolata, Ezechielis, sicut ista et est65 gravisonum cum duobus pastin ad filium Asser. Et ad filium Naptali acutisonum cum passet uno solo.

63Iste. Iste ed]  Iste A, ST

64he A, ed]  vau terra ista desolatahe ST

65est A, ed]  ST omission

Obliquavit66. Et obliquationem labiorum elonga a te, Regum. Iam declaravi ipsum in radice ablatum est.

66Obliquavit A, ed]  Obliquavavit ST

i.  Gena, maxilla, mandibula

Gena(i). Cum virga percutent supra genam, Michee, mandibula asini mandibula asini recens, Iudicum, quia percussisti omnes inimicos meos gena, Psalmiste, ut dicere via contemptus quia percussio gene est percussio contemptus brachium67 et gene, Verba, dicent genas tuas monilia, Cantici, et genas meas advellentes supra genas populorum, Isaie.

67brachium A, ed]  brachii ST

Lambit. Sicut lambere bovem, In deserto. Et grave et aquas quę in fonte lambit, Regum, nunc labent, In deserto, pulverem lambent, Psalmiste, modus lambitionis.

j.  Genesis : Asser pinguis

k.  bellum

Comedit.(i) Quia comederunt panem malitię, Proverbiorum, ut dicere comederunt escam malitie. Et non comedam in dulcedinibus eorum, Psalmiste, non comedas panem iniqui oculo, quia sedebis cum dominatore, venite comedite in pane meo, Psalmiste, et comesti febre, expo. comesti febre. Et sunt exponentes de ista radice ginestre esca eorum et iam meminimus ipsa in radice calefactum est, et omnis lehem modus suus concludens68 ad omnem escam, et supra pane solo, quia non supra pane solo ipso vivet homo, Verba, cum sex punctis ad educere panem de terra, Psalmiste, dixit quod est consumatio herbe, quia panis non ipse exiens de terra, si non ad manus causarum anticipavit ipsum. Et sic flos non faciet farinam quia finis floris farina, quod sunt inter ipsa operationes, exibit de operatione in operationem usque pertinget ad finem, et est farina et non ipsa finis ultimus quia finis ultimus est panis in quo convenit homini. Et consueta lingua ista supra panem magis quam reliquum escarum quia qui est propietas esce hominis, et cadit supra carnem solam ipsam, caro oblationis sacrificium meum, caro mea ad oblationes meas, In deserto, et sic quia sacrificium dei tui est appropinquans, Et vocavit, et sic ipsi sicut dolores carnis meę, Iob. Et pondus aliud et caro eorum sicut stercora, Sophonie, et pluere fecit supra ipsos in carne eorum, Iob, caro olei sui de sanctitatibus sanctitatum, Et vocavit, concludit carnem et oblationes, et sic de carne patris sui comedes, Et vocavit, ponamus lignum in fructu suo, Ieremie, in fructu suo. Et dominus meus pater meus expo. inversum69 ponamus panem suum in ligno ut dicere ponamus panem suum in ligno70, et lignum est vocatum in arabico delpha, et est toxicum mortis et supra ipsum dictum est et ostendit ipsi dominus lignum et proiecit et cetera, In mittere71, et fuit miraculum in medio miraculi, sicut verba doctorum nostrorum et sic caldeizavit Ionatan72 proiciamus toxicum mortis in esca, de Asser pinguis(j) esca sua, In principio, concludens omnem escam quam educet terra sua erit pinguis, et dictio pinguis cadit supra terram suam, ac si dixisset de terra pingui erit esca sua et est deficiens sicut et esca sua pinguis. Et adhuc declarabimus ipsum in radice de vel dicens pinguis supra escam suam, et volet in ipso placenta et placenta quod est lingua mulieris et sic panis elevationis duo, Et vocavit, vult dicere placentas, et conclusio quod omne lehem modus suus esca et de isto modo manducatio(k) Domino in Amalec, In mittere, quia quod est in bello esca ad ensem de hoc et hoc. Et de hoc et verbum de expugna in pugnantes me, pugnator opprimit me quia multi pugnantes mecum excelse, Psalmiste, si pugnare pugnavi73 cum ipsis quod pugnavit pater meus pro vobis, Iudicum74, pro vobis quia Dominus pugnavit pro ipsis, Nomina, pro ipsis tunc pugnaverunt et pugnaverunt supra ipsam. Et pugnavit cum libna, Dominuspugnabit75 vobis pro vobis non ascendetis et non pugnetis, Verba, et pugnaverunt mecum gratis, Psalmiste, et pugnaverunt mecum gratis. Et scripsit rabi Iona quia tunc pugnavit portis, Iudicum, verbum preteritum de levi ad pondus aruit fenum, et licet quod est cum segol aliquando veniet segol loco sere. Et si fuisset de verbo gravi fuisset lamed cum patha sicut mos sed postquam quod est camessatum est verbum preteritum de levi. Et aptabitur esse ipsum nomen in statera fermentum ut dicere fuit bellum in portis et licet quod istud cum segol et istud cum sere.

68concludens A, ed]  concludes ST

69inversum ST, ed]  in versum A

70ut dicere ponamus panem suum in ligno A, ed]  ST omission

71et cetera, In mittere ed]  In mittere, et cetera A, ST

72Ionatan ed]  Iona A ;  Iona. ST

73pugnavi A, ed]  pugnavit ST

74Iudicum A, ed]  ST omission

75pugnabit A, ed]  meus pugnabit ST

i.  Dans le marge de A/ST on lit : « in fonte erant aque stantes in stagno circa altare ».

Oppressit. Et ipse oppressit filios Israel cum violentia, Iudicum, et peregrinus non opprimes, Nomina, et opprimetis ipsos in porta, Regum, a facie opprimentium ipsos, Iudicum, opprimentes eos, Samuelis, et oppressit pedem Bilaam, In deserto. Et nomen et etiam vidi oppressionem, Nomina, panis angustie, et aqua oppressionis, Isaie. Et niphal et oppressa est ad parietem, In deserto, modus omnium modus impulsionis.

l.  13

Sussurravit. Supra me sussurrabunt, Psalmiste, loquentur in secreto plane quia servi eius susurrantes, Samuelis, et sic vocatur res dicta plane plane, si mordebit serpens sine incantatione, Ecclesiastes, qui non audiet vocem incantantium, Psalmiste, et ipsi incantatores susurrantes ad serpentes. Et aptabitur dicere edificium leve de hoc quia invenimus sellum filium incantatoris. Et aptabitur quia erat incantans76 ad serpentes, propterea vocatus est sic vel erat consiliarius intelligens incantationem, Isaie, et si fuisset nomen substantivum. Et nomen adiecti. non fuisset affixa supra ipsum he notitie77 et sic doctus incantationis, doctus consilii et secreti, et sic fuderunt orationem, Isaie(l), expo. fuderunt orationem in tempore domus quod castigatio tua ad ipsos, et oratio ipsa plane, et pectoralia pectoris et in aures, Isaie, declaraverunt in ipso quod sunt iocalia auris, et in barbaro berielas et vocata sunt sic quia quod auris ipsa domina in auris.

76incantans ST, ed]  incartans A

77notitie A, ed]  notione ST

Lacerta78. Et lacertam, Et vocavit, est speties de spetiebus reptilium et declaravit doctor noster Salamo lagar musa in barbaro.

78Lacerta A, ed]  Lacerata ST

m.  Acuit

Polivit(m). Poliens omnis magister ęris, acuens79 ad polire aratum suum et ligonem suam, Samuelis, et sic acuet oculos suos mihi, Iob, acuet et grave sicut novacula polita, Psalmiste.

79acuens A, ed]  acuen ST

n.  Lilit bestia deserti, ulula n. bubo

o.  Avis aerea ut salamandra ignis

Nox. Pone sicut noctem umbram tuam, Isaie. Et cum addictione de he nox in nocte ipsa. Et collectio in lingua mulierum supra lectum meum in noctibus, Cantici, et noctis laboris numeraverunt mihi, Iob. Et cum affixo nox custodiarum est Domino, Nomina, et sic dixit custos quid de nocte, Isaie, et deficit affixum. Et sunt dicentes quod est divisum quievit Lilit, Isaie, nomen bestie deserti(n), et quia quod clamat in nocte vocata est sic. Et sunt dicentes quod est volucris magna de vento sicut salamandra de igne(o). Et vocant ipsam gamalion.

Leo magnus. Leo periit, Proverbiorum, leo et leo, est leo magnus.

Cępit. Et Saul cępit regnum, cępi civitatem aquarum, Samuelis, et predam civitatum, quam cępimus, Verba, virga quam capiet ipsam dominus, Iosue, et quiescet supra civitatem et capiet ipsam, Samuelis, peccata sua capient ipsum, Proverbiorum, venit nun levis et cum holem quod non sicut mos quia mos nun vau pronomen occulti ad esse cum dagges et cum surec, et sic venit sicut ipsum et blasfema ipsum mihi de ibi, sicut quod scripsimus in parte dicduc. Et niphal captus fuit in foveis eorum, Quomodo, captus es, Regum, in verbis oris tui, Proverbiorum, quia capta fuit civitas et erit captus in anathemate, Iosue. Et hitpaal capientur et non dividentur. Et facies abyssi capientur, Iob, et custodiet pedem tuum de carcere, Proverbiorum. Et pondus aliud et carcer eius supra viam, Iob.

Coralium. Lignum coraliorum, Regum, sicut coralia et iam declaravi ipsum in capitulo suo.

p.  docuit se

Didicit. Non didicit(p) iustitiam, Isaie, acutisonum et audierunt et docuerunt se ut doceat se ad timere et docuit se ad rapere rapinam, Ezechielis, et docebitis ipsos et custodietis ad facere ipsa, Verba, si docere docebunt se vias populi mei, Ieremie. Et adiectivum et docti belli, Verba. Et pondus aliud Assur, sicut consuetus mercature tue, Ezechielis, doctus in statera gravis. Et cum affixo doctus sicut gravis expo. filii Assur erant sicut docti advenire continue ad te cum mercatura, sic scripsit ipsum dominus meus pater meus. Et adhuc scribemus ipsum in radice mercatus est. Et pondus aliud sicut parvus sicut magnus intelligens cum discipulo, Verba. Et grave docuit scientiam, Ecclesiastes, vide docui vos quod ego ego docens vos, Verba, vitula docta, Osee, docti bellum, Cantici. Et cuius non memoratus est agens suus de ipso sicut vitulus non doctus, Ieremie. Et adiectivum onager doctus deserti, Ieremie, lingua doctorum, Isaie, eruditi malefacere, Ieremie, et omnes filii tui docti Domini, Psalmiste, modus omnium modus doctrine et consuetudinis, et notum est et de hoc vocatus est baculus quod in capite suo affixus aculeus vocatus est aculeus stimuli cum stimulo vacce, Iudicum, quia quod docet et ostendens vacce ad araturam.

Subsannavit80. Et fuerunt subsannantes81 angeli dei, Verba, expositio deridentes et subsannantes et targum et ero in oculis eius sicut derisor ero in oculis suis sicut subsannans.

80Subsannavit ST, ed]  Subsanavit A

81subsannantes ST, ed]  subsanantes A

Subsannavit. Subsannavit82 te virgo filia Sion, Isaie, Dominus subsannabit eos, Psalmiste, et subsannasti et non confundentes, Iob. Et nomen subsannatio83 et ignominia ad circuitus nostros, Psalmiste. Et grave et subsannaverunt84 nos et subsannavit ad Iudeos, Nehemie85, et subsannantes in ipsis, Verba, modus subsannationis86 notum et sic in modo conversionis compositionis rei balbi labio et lingua alia balbus lingua et sine intelligentia, Isaie, et sunt sicut conversi de et lingua balborum festinabit ad loqui claritates, Isaie.

82Subsannavit A, ed]  Subsanavit A

83subsannatio ST, ed]  subsanatio A

84subsannaverunt ST, ed]  subsanaverunt A

85Nehemie ST, ed]  Nehomie A

86subsannationis ST, ed]  subsanationis A

Barbarus. De populo barbaro, Psalmiste, ut dicere loquens lingua alia quod non ipsa lingua sancta, et sic in Misna vocant ipsam barbariem in barbara.

q.  Baladre arbor est cuius folia interficiunt commedentem

Comedit. Fac comedere me nunc, In principio, fac comedere me et in Misna non ponent in ore vitulorum sed facientes comedere ipsos, et declaraverunt quid hec ipsa comestio sicut quod declaratum est in massechet Sabbati et dixerunt adhuc vel quod commedit tartaco, vel quod comedit baladre(q) et est verbum stans.

r.  acoritium

Absinthium. Ecce ego faciens commedere ipsos populum istud absinthium(r), Ieremie, memento paupertatis mee et motio mea ad87 absinthium et fel, Quomodo, florens fel et absinthium, Verba, vertentes88 ad absinthium iudicium, Amos, notum quod est sicut fel in amaritudine sed sunt due speties. Et sunt declarantes quod est herba vocata in barbaro esena. Et rabi Iona expo. de hoc cor iusti loquetur absinthia, Proverbiorum, ut dicere reputabitur amaritudines et tribulationes in mundo ad viam cor sapientum in domo tristitie. Et non aptabitur de via dicduc quia fuit ipsi ad dicere leanot lamed cum seva. Et in radice ana declarabimus adhuc.

87ad A, ed]  ST omission

88vertentes A, ed]  vertens ST

Titio. Sicut titio accendetur, Isaie, titio contemptus est lignum ardens uxor Barac, Iudicum, uxor Barac et lampas et titio proxima in modo et accensus est ignis in titionibus, Iudicum, ad nomen finis89 eorum quia ante quod transibit in ipsis ignis non fuerunt vocati titiones si non ligna et sic et mole farinam, coxi supra carbones eius panem voces et lampades, Nomina, ad viam similitudinis ac si viderunt titiones comburentes.

89finis A, ed]  ignisfinis ST

s.  incurvat se

Inclinavit90. Et inclinavit Sanson, Iudicum, modus suus et inclinavit. Et niphal et tremuit vir et inclinavit se(s), Rut, declinabunt vię vie eorum declinabuntur et obliquabuntur.

90Inclinavit ed]  Inclinavi A, ST

Magister domus. Et fuit magister domus, Danielis, modus suus secundum locum suum thesaurarius vel prepositus supra cibariis. Et scripsit ipsum rabi Iona in ista radice et mem91 addita. Et aptabitur quod mem radix et est filius quattuor litterarum.

91mem A, ed]  men ST

Lambit. Quod lamberunt canes, Regum, omne quod linget in lingua sua de aquis, Iudicum, lambent92 canes, Regum. Et verbum grave lambentes in manibus suis ad ora sua, Iudicum, modus eorum in modo lambitionis et notum est.

92lambent A, ed]  lambentes ST

t.  emptiones

u.  doctrinam vel legem

Accepit. Et vos accepit Dominus, Verba, et cum defectu pe accepit supra aquas multas, Ezechielis, et est camessatum ad dividere inter ipsum et inter imperativum qui cępit me de domo patris mei cępit idola, In principio, libera captos ad mortem, Proverbiorum, cape taurum unum filium vacce, Nomina, et cape lignum unum, Ezechielis, et cum defectu pe appoal, et tu cape tibi, Nomina, capite vobis, In deserto, pro non capere eruditionem, Ieremie, cum patha et cum seva coph capere argentum, Regum, si parum capere te virum meum. Et ad capere etiam mandragoras filii mei, Principio, lamed ad servitium, quia capiet vir uxorem, Verba, et pre multum servire sibi in lingua ista deficere fecerunt pe appoal in plus, et etiam dagges coph, et accipiam bucellam panis, Et vidit, et plus eorum sic capere eos supra brachiis eorum infinitum ut dicere capere ipsos supra brachiis suis vel verbum preteritum de accepit supra aquas multas, et accepit Cora, accepit personam suam cum sociis suis et consiliati fuerunt in ista re, sic et acceperunt triginta socios, et fuerunt cum ipso, Iudicum, et sic Absalon accepit et stare fecit ipsi in vita sua, accepit in se ipso hoc consilium, Samuelis, et sic quod93 accipiet tibi cor tuum, Iob, capiet ipsi et sedit et detineat ipsa sibi ipsi non reverteris nunc ultra ad ipsa post ipsam et in modo mortis iustorum, quia accepit ipsum deus, In principio, quia capiet me semper, et post gloriam capies me, Psalmiste. Et niphal ipse in peccato suo captus fuit, Ezechielis, et arca dei capta fuit, Iudicum, propter capi94 arcam dei, Iudicum. Et hitpaal et ignis apprehendens se. Et quod cuius non memoratus est agens suus de daggessato captus fuit populus meus gratis, Isaie. Et adiectivum de ipso si videbis me captum de tecum, Regum, quia est camessatum quia de viro capta fuit, In principio, cum levitate coph et cames. Et cuius non memoratus est agens suus de augumentato capiatur nunc parum aque si capietur de forti preda, Isaie. Et nomen captivitas et preda, Pinhas, et preda fortis, Isaie, et hoc et hoc quo servierunt sibi in isto nomine in modo spoliationis. Et quod quod dixit captivitas et captura supra bestiis, et spoliationem supra vestibus et vasis. Et sic declarabuntur quando ipsa simul sed unum veniet in loco socii sui sicut et divides predam, Pinhas, dictum supra homine, et supra bestia. Et pondus aliud cum defectu pe appoal. Et captio muneris cum hiric mem, et vocatur forceps quia quod est capiens rem, forcipes, cum forcipibus95 accepit de supra, Isaie, cum segol mem, et forcipes eius et instrumentum ad capere ignem, Et vocavit, cum patha mem. Et vocatum est in lingua duorum quia quod ipsum duo, et96 forcipes candelabri erant ad capere cum ipsis lychnos de medio olei, et ad facere sedere ipsos ad trahere ipsos in os candelarum, et lingua mea adherens faucibus meis, Psalmiste, quod quod supra linguam et sub ipsa, vocati sunt fauces, quia quod sunt congregati et capientes in tempore masticationis. Et nomen in modo emptionis, adducentes merces(t) et omne mercimonium, cum hiric mem. Et sic in verbis doctorum nostrorum emptio et venditio. Et de hoc ementes tritica. Et sic caldeizat Ionatan ementes tritica. Et sic cogitavit agrum et emit ipsum, et in modo scientie et dulcedinis verbi quia doctrinam(u) bonam dedi vobis, et addet doctrinam, cum segol sicut pluvia doctrina mea, Verba, inclinare fecit ipsum cum multitudine doctrine sue, Proverbiorum, et de hoc mollificantes linguas eorum sicut modus quod dictum est linguas suas mollificabunt. Et rabi Iona expo. de hoc et cęperunt viri de cibariis eorum ut dicere didicerunt et sciverunt de siccitate cibariorum eorum quod veritas secum, et non necesse ad educere ipsum de modo captionis quia vult dicere quod viri Israel cęperunt de cibariis eorum et comederunt ad firmare pactum eorum cum ipsis, et sic et cępit et dedit testimonium est sicut audictio97 sua ut dicere cępit tabulas pacti, et dedit ipsas in arcam.

93quod A, ed]  quid ST

94capi ST, ed]  capit A

95forcipibus ST, ed]  fortitibus A

96et A, ed]  ST omission

97audictio A, ed]  addictio ST

Collegit. Collegerunt panem duplicem quem colligerunt die die, In mittere. Et nomen collectio messis tue dicens, cum sex punctis. Et grave et vidit socrus sua quod collegit, Rut, ad colligere virides, Regum, et collegit Ioseph, Et vixit, et collegit de ipso fungos, Regum, et colligam in spicis colligam nunc et addam ad manipulos, Rut, coph in ambobus cum cames rapta. Et cuius non memoratus est agens suus de ipso, colligemini ad unum unum, Isaie. Et hitpaal et colligerunt se adipta98, Iudicum, notum, in vase pastorum quod ipsi et impera, Samuelis, est vas quo ponit in ipso pastor cibarium suum, vel est vas quod ponit in ipso fundabularius lapides quos colligens ad proicere cum funda.

98adipta A, ed]  ad ipta ST

Serotina. Pluvia prima et serotina, Verba, iore99 est, pluvia veniens primum et malcos tarda, et sic herba serotina in principio ascendere serotinum et ecce serotinum post tonsiones regis, Amos, et est cum sex punctis. Et verbum grave de hoc et vineam iniqui serotinabunt, Iob, exposuit in ipso dominus meus pater meus expo. rectam dixit quod serotinabunt vineam ad opus impii100, ut dicere quod serotinabunt uvas in vitibus postquam vendimiaverunt reliquum vinearum ad maturari bene uvas in vitibus et faciunt vinum laudatum et pre timore impii timebunt et non tanget homo in ipsis licet quod vindimiaverunt reliquum vinearum.

99iore A, ed]  Iere. ST ;  היורה BL

100impii ST, ed]  In prin. impii A

v.  Recens humidum

Recens(v). Recens olei, In deserto, exposuit sapiens rabi Abraam Benezra quod lamed radicalis et sic conversum est ad humidum meum, Psalmiste, modus eorum contrarium aridi et sicci. Et adhuc scribemus ipsa in radice שדד101 cum auxilio Nominis mammam regis suges de modo suo.

101שדד ST, ed]  A omission

Camera102. Et cępit Samuel Saulem et puerum suum et adduxit eos ad cameram, Samuelis, ut dicere ad cameram quod fuerunt comedentes in ipsa et camera et porta sua, Ezechielis. Et collectio ad cameram ad domum thesaurarii, Ezre, est sicut camera.

102Camera ST, ed]  Cammera A

Lapis. Pretiosus lesem sebo, Precipies, cum sex punctis. Et scripsit doctor noster Iona vocatus est in arabico algazra.

Lingua. Lingua loquens magna lingua mea calamus scribe et lingua mea affixa faucibus meis, Psalmiste, et lingua mea si loquetur dolum, Iob. Et collectio omnes gentes et lingue, Isaie, ad linguas eorum in terris eorum notum. Et verbum grave de ipso non lingua offendas servum ad dominum suum, Proverbiorum. Et grave aliud linguosus in secreto, et est de edificio verbi similis ad quadratum et iot in ipso addita dicet de ipso linguosus in pondere iudicans. Et propter addictionem iot conversa est lamed ad cames raptam, lingua auri una, Iosue, vult dicere virga una que similis ad linguam. Et sic in via metaphore etiam lingua ignis et lingua maris, Isaie, de lingua respiciente meridiem lapis, Regum, sicut similitudo lingue, et sic caldeizat Ionatan de lapide.

Vestimentum. Supra vestimentum, Ezechielis, supra vestes et caldeizat Ionatan103 arcam. Et in verbis doctorum nostrorum arce scriptoris, et sunt arce quod ponunt in ipsis libros vel tabulas quas ponunt supra libros et affigunt ipsos in ipsis ad cooperire ipsos et servare ipsos, et sic hamalta locus vel vas quo sunt servate ibi vestes.

103Ionatan A, ed]  ST omission

Mensura. Et mensura ordei, Osee, cum sex punctis est dimidium modii.

Dens molaris. Dentes104 catulorum, Psalmiste, sunt dentes magni. Et niphal de hoc et dentes catulorum eorum105 evulsi fuerunt, Iob, iudicium suum evulsi fuerunt et vult dicere avulsionem dentium et casum eorum sicut disradicabit avulsio radicis.

104Dentes A, ed]  Dens ST

105eorum ST, ed]  avulsionem dentium et casumeorum A

Sicut fatigatus. Sicut fatigatus proicit scintillas, Proverbiorum, scripsimus ipsum in radice insanivit.

Perfecta est littera lamed. Laus deo scientiam hominem docenti.


 Citer cette page

Giacomo Corazzol (éd.), « Liber radicum | Lamed », dans Racines. Édition bilingue, hébreu-latin, du sefer ha-shorashim de David Qimḥi,  IRHT CNRS ,  2021 , #lamed_la.xml (en ligne : </liber_radicum.xml/lamed_la.xml/Lamed>, consulté le 08-01-2025)

back to top