Marginalia
a. tegula
b. olibanum candidum
c. omnia querit ut filium taceat
Album. Et fiunt ipsis later(a) ad lapidem et numerus laterum, In principio, ad laterare lateres1 et fornax qua comburunt in ipsa lateres vocabitur fornax et transire fecit ipsum in fornace, Samuelis, ut dicere combussit ipsos in fornace laterum. Et Ionatan caldeizat et traxit ipsos per plateam ut dicere erat trahens ipsos in plateis ad interficere ipsos morte dura et vili, et quod caldeizat in malben platea possibile quod scientia sua quod vocatur platea malben, quia quod est in sedibus regulatis de hinc et de hinc de verbis doctorum nostrorum ordinantes in frumento quod sunt acervi quia quod ipsi regulati equales regulati, et sic dixit ordinantes portas de hoc cum cemento in fornace in loco quo faciunt lateres, fortifica fornacem, Nahum, ut dicere edifica fornacem laterum. Et aptabitur quod modus laterum de modo albedinis, quia omnis res combusta in igne albe fiet, et sic clarificabuntur et2 albe fient et purificabuntur, Danielis. Et sic dixerunt doctores nostri in isto modo albe faciunt ipsas in igne et ipsa munda, sicut semen coliandri albi, Nomina, expo. manna erat alba et erunt grana sicut semen coliandri3 discooperimentum albi. Et cum affixo et albedo dentium magis quam lac, In principio, cum segol alba rubea, nigre albe, Et vocavit. Et verbum grave de ipso sicut nix albefient, Isaie, et est verbum stans et sic albefacti sunt palmites eius, Ioelis, vult dicere quod aruerunt et conversi sunt albi, et magis quam nix albefiam, Psalmiste, et transiens ad clarificare et albi facere usque tempus finis, Danielis, erat conveniens et ad albefacere et in deficere he proiecta fuit motio sua supra lamed servitii. Et edificium hitpaal clarificabuntur et albefient. Et exposuit doctor noster Iona quod albedo saphiri4, Nomina, nomen expositio albedo saphyri et sic dixit altus quod saphyrus albus. Et rabi Abraam Benezra scripsit quod saphyrus rubeus, et testis, rubuerunt substantia magis quam margarite, saphyrus incisio eorum et ratio sicut duplicatum sicut purgati sunt separati eius magis quam nix clarificati sunt magis quam lac. Et adhuc quare dixit sicut opus erat ipsi adducere sicut visio saphyri sed rectum quod ipsum de incisione lateris, sicut obscuritas aquarum de incisione obscuritatis, et ecce later saphyri sicut lapis saphiri quem vidit Ezechiel. Et scientia daras in ista via quod viderunt laterem similitudinem lateris sub pedibus troni glorie ad videre et meminisse quod subditi fuerunt Isdrael sub manu Egipti in opere laterum, et confundetur luna, Isaie, ipsa luna et vocatur sic, quia ipsa alba, sub quercu et populo, Osee, virga populi, In principio, est lignum cuius incisio sua alba. Et scripsit rabi Iona quod est vocatum in arabico lobne. Et thus(b) purum, Nomina, notum, et expo. cum omnibus arboribus thuris arbores exiens in ipsis thus, quia thus est gummi arboris supra morte Laben, Psalmiste, sunt declarantes Laben nomen unum de inimicis David, et in morte sua fecit David istum psalmum.