Marginalia

Ablatum est. Non auferatur de oculis tuis, Proverbiorum, expo. non auferantur et non declinent de conspectu oculorum tuorum. Et niphal quia abominatio est Domini obliquus, Proverbiorum, et sic et speravistis in fraude et obliquo, Isaie, et in verbo obliqui ut dicere in iudicio obliquo ad viam et civitas plena est prevaricatione. Et rabi Iona expo. et obliquitas nomen et obliquitates in viis eorum, Prverbiorum. Et grave non auferentur de oculis tuis, Proverbiorum, et dagges mutatione quiete sicut quod venit etiam sic et murmurare fecerunt. Et de isto modo nomen de radice obliquavit et obliquitatem labiorum elongare facies a te, Proverbiorum, et avellana et castanea, In principio, est quod appellant ipsum in lingua avellaner. Et doctor noster Sadaia expo. luz amigdala1 propterea quod vocata sunt sic in lingua Ismael et sic in Targum Ierusalmi targum amigdalorum2 luzim.

Sources rabbiniques

Apparat critique

1luz amigdala ed]  luzamigdala A, ST

2amigdalorum ST, ed]  amil amigdalorum A


Notes critiques

back to top