Marginalia

a.  13

Sussurravit. Supra me sussurrabunt, Psalmiste, loquentur in secreto plane quia servi eius susurrantes, Samuelis, et sic vocatur res dicta plane plane, si mordebit serpens sine incantatione, Ecclesiastes, qui non audiet vocem incantantium, Psalmiste, et ipsi incantatores susurrantes ad serpentes. Et aptabitur dicere edificium leve de hoc quia invenimus sellum filium incantatoris. Et aptabitur quia erat incantans1 ad serpentes, propterea vocatus est sic vel erat consiliarius intelligens incantationem, Isaie, et si fuisset nomen substantivum. Et nomen adiecti. non fuisset affixa supra ipsum he notitie2 et sic doctus incantationis, doctus consilii et secreti, et sic fuderunt orationem, Isaie(a), expo. fuderunt orationem in tempore domus quod castigatio tua ad ipsos, et oratio ipsa plane, et pectoralia pectoris et in aures, Isaie, declaraverunt in ipso quod sunt iocalia auris, et in barbaro berielas et vocata sunt sic quia quod auris ipsa domina in auris.

Sources rabbiniques

Apparat critique

1incantans ST, ed]  incartans A

2notitie A, ed]  notione ST


Notes critiques

back to top