Marginalia
Non. Non comedi in dolore meo, Verba, non recipies famam falsitatis, Nomina, et erunt sicut non fuerunt, Abdie, dictio ista modus suus cognitus et causam suam et locum casus sui exposuimus in capitulo non. Et scripsimus dictionem istam in radice ipse, quia quod lectura sua cum aleph et vicibus multis ipsa cum vau in scripto, et ingredietur supra ipsum he admirationis in loco si si non audisti filia mea, Rut, si non audisti filia mea2. Et non ipsum principium verborum, sed de principio isto dixit ipsi si non audisti filia mea, ut dicere non audisti quid quod sollicitavi te custodire quod non ibis ad colligere in agro alio. Et sic si non quod unxit te dominus ad dominum, Samuelis, et venit cum he in loco aleph si non ipsa in rabbat filiorum Ammon3, Verba, et expo. quia admiratus est in re. Et dixit ecce stratum suum, stratum ferri, simile quod non collerabit ipsum cubile ligni et audientes hanc rem admirabile erit in oculis eorum propterea dixit si non ipsa in rabbat filiorum Ammon4 ut dicere si non credent audientes, si non inveniant ipsam in rabbat filiorum Ammon5, quod ibi ipsa, et venit supra ipsum vau camessata in duobus locis et modus suus ad admirationem, et non ibit nunc nobiscum, Samuelis, et non dabitur nunc servo tuo, Regum, et venit dictio alia in ista radice scripta utinam, et cum surec, et aliquando cum vau et aleph modus suus in locis sicut si, sicut attendisses mandatis in eis, Isaie, si vivificastis ipsos, Iudicum. Et veniet in modo forte sicut forte odio habebit nos Ioseph, In principio, et erit in modo utinam utinam Ismael vivat ante te, utinam sit sicut verbum tuum.