Marginalia

a.  Genesis : Asser pinguis

b.  bellum

Comedit.(i) Quia comederunt panem malitię, Proverbiorum, ut dicere comederunt escam malitie. Et non comedam in dulcedinibus eorum, Psalmiste, non comedas panem iniqui oculo, quia sedebis cum dominatore, venite comedite in pane meo, Psalmiste, et comesti febre, expo. comesti febre. Et sunt exponentes de ista radice ginestre esca eorum et iam meminimus ipsa in radice calefactum est, et omnis lehem modus suus concludens1 ad omnem escam, et supra pane solo, quia non supra pane solo ipso vivet homo, Verba, cum sex punctis ad educere panem de terra, Psalmiste, dixit quod est consumatio herbe, quia panis non ipse exiens de terra, si non ad manus causarum anticipavit ipsum. Et sic flos non faciet farinam quia finis floris farina, quod sunt inter ipsa operationes, exibit de operatione in operationem usque pertinget ad finem, et est farina et non ipsa finis ultimus quia finis ultimus est panis in quo convenit homini. Et consueta lingua ista supra panem magis quam reliquum escarum quia qui est propietas esce hominis, et cadit supra carnem solam ipsam, caro oblationis sacrificium meum, caro mea ad oblationes meas, In deserto, et sic quia sacrificium dei tui est appropinquans, Et vocavit, et sic ipsi sicut dolores carnis meę, Iob. Et pondus aliud et caro eorum sicut stercora, Sophonie, et pluere fecit supra ipsos in carne eorum, Iob, caro olei sui de sanctitatibus sanctitatum, Et vocavit, concludit carnem et oblationes, et sic de carne patris sui comedes, Et vocavit, ponamus lignum in fructu suo, Ieremie, in fructu suo. Et dominus meus pater meus expo. inversum2 ponamus panem suum in ligno ut dicere ponamus panem suum in ligno3, et lignum est vocatum in arabico delpha, et est toxicum mortis et supra ipsum dictum est et ostendit ipsi dominus lignum et proiecit et cetera, In mittere4, et fuit miraculum in medio miraculi, sicut verba doctorum nostrorum et sic caldeizavit Ionatan5 proiciamus toxicum mortis in esca, de Asser pinguis(a) esca sua, In principio, concludens omnem escam quam educet terra sua erit pinguis, et dictio pinguis cadit supra terram suam, ac si dixisset de terra pingui erit esca sua et est deficiens sicut et esca sua pinguis. Et adhuc declarabimus ipsum in radice de vel dicens pinguis supra escam suam, et volet in ipso placenta et placenta quod est lingua mulieris et sic panis elevationis duo, Et vocavit, vult dicere placentas, et conclusio quod omne lehem modus suus esca et de isto modo manducatio(b) Domino in Amalec, In mittere, quia quod est in bello esca ad ensem de hoc et hoc. Et de hoc et verbum de expugna in pugnantes me, pugnator opprimit me quia multi pugnantes mecum excelse, Psalmiste, si pugnare pugnavi6 cum ipsis quod pugnavit pater meus pro vobis, Iudicum7, pro vobis quia Dominus pugnavit pro ipsis, Nomina, pro ipsis tunc pugnaverunt et pugnaverunt supra ipsam. Et pugnavit cum libna, Dominuspugnabit8 vobis pro vobis non ascendetis et non pugnetis, Verba, et pugnaverunt mecum gratis, Psalmiste, et pugnaverunt mecum gratis. Et scripsit rabi Iona quia tunc pugnavit portis, Iudicum, verbum preteritum de levi ad pondus aruit fenum, et licet quod est cum segol aliquando veniet segol loco sere. Et si fuisset de verbo gravi fuisset lamed cum patha sicut mos sed postquam quod est camessatum est verbum preteritum de levi. Et aptabitur esse ipsum nomen in statera fermentum ut dicere fuit bellum in portis et licet quod istud cum segol et istud cum sere.

Sources rabbiniques

Apparat critique

1concludens A, ed]  concludes ST

2inversum ST, ed]  in versum A

3ut dicere ponamus panem suum in ligno A, ed]  ST omission

4et cetera, In mittere ed]  In mittere, et cetera A, ST

5Ionatan ed]  Iona A ;  Iona. ST

6pugnavi A, ed]  pugnavit ST

7Iudicum A, ed]  ST omission

8pugnabit A, ed]  meus pugnabit ST


Notes critiques

i.  Dans le marge de A/ST on lit : « in fonte erant aque stantes in stagno circa altare ».

back to top