Marginalia

a.  Mansit, moratus est in nocte

Mansit(a). Et ipse mansit in nocte ipsa, In principio, et manserimus in colle, Iudicum, nun1 radicis absorpta est cum dagges nun2 multorum et iudicium suum et mansimus. Et adiectivum quare vos manentes contra murum, in statera si viridici vos, et manebit in medio domus sue, Zacarie, segol loco cames, et sic sparsa findetur vipera. Et verbum grave et mansit, Iosue3, et mansit ibi in nocte ipsa, In principio, in collo suo manebit robur. Et manserunt ibi, Iosue, quia in platea manebimus, In principio, sed in platea non manebit, Iudicum. Et in mutare ipsos manebit oculus meus, Iob, sicut manebit vult dicere quod non orat dormiens propter mutare sotios suos verba sua et iniquum facientes ipsum. Et sunt exponentes manebit oculus meus de modo continuationis supra modum continue et expo. oculi mei aspectus meus ut dicere ego cogitans et studens in tutare eos, et venit in lingua sanctitatis, lina in modo continuationis sicut in collo suo continuabit robur, et satur continuabit non visitabitur a malo, Proverbiorum, usque quo continuabit in medio tui, Ieremie, et sic et continuabit in medio domus sue et similia ipsis quod non modus eorum mansio noctis solum sed continuatio continue et quia quod mansio noctis ipsa vocatio omnium negotiorum, et continuatio supra somnum et quietem dixit Iob quod erat excitatus in nocte et erat continuatio4 sua in mutare eos et homo in divitiis non morabitur, Psalmiste, expo. divitie que sunt homini sunt divitie non manebunt cum ipso in morte sua sed relinquent ipsum, et sic dixit homo in honore expo. quod non intelliget usque quo ipse5 in vita sua cum divitiis. Et rabi Iuda Levi exposuit sic est cum homine honor qui non manebit, et ratio quod non iacebit et morietur, et est gloria animi, et homo qui non didicit et non intelliget propterea sunt sicut bestie, anima eius in bono morabitur, Psalmiste, quod quando morietur anima eius quiescet in bono. Et verbum transiens de hoc nudum manere facient6 sine vestimento, Iob, locus nobis ad manere, In principio, sicut ad manere. Et hitpaal in umbra potentissimi morabitur. Et nomen ad hospitium, Iosue, hospitium viatorum, Ieremie, et cum he mulieris et surec sicut tugurium in cucumerario, et movebitur sicut tugurium, Isaie, et est tugurium custodientis quod manebit ibi in nocte, et propterea vocatur tugurium quia non ipsum ad habitationem, si non quod manebit in ipso nocte. Et modus alius de gravi qui murmurastis contra me, In deserto. Et murmuravit populis contra Moisem, Nomina, et cum dagges mutatione quiete et murmurare fecerunt supra ipso totam congregationem, In deserto, et est verbum transiens ad tertiam, quod vos murmurare facientes contra ipsum, quia murmurare faciens contra ipsum, Iob, et venit plus edificii istius cum dagges ad dividere inter ipsum et inter modum alium. Et nomen audivi murmurationes filiorum Israel, Nomina, et dagges mutatione quiete quia erat conveniens murmurationes in statera intelligentie reditus. Et niphal de isto modo et murmuraverunt contra Moise et Aaron, Nomina, modus murmurationis et lamentationis.

Sources rabbiniques

Apparat critique

1nun A, ed]  num ST

2nun A, ed]  num ST

3Iosue ed]  Iosue Iosue A, ST

4continuatio A, ed]  commutatio ST

5ipse A, ed]  ST omission

6facient A, ed]  faciet ST


Notes critiques

back to top