Marginalia
a. nisi
Cochlea1. In2 cochleis3 ascendebant ad medium, Regum, scripta est cum vau et dagges expo. in gradibus. Et Ionatan caldeizat in cochlea quia quod fuerunt ascendentes in ipsa cum cochlea et cochlea4 edificium columne lapidum facta gradus, gradus et ascendens in ipsam circuens et ambulans circum columnam et ascendunt in ipsam tot cubitis, et non necesse ad declivitatem sicut reliquum scalarum, et in lingua vocant ipsam virs. Et doctores nostri dixerunt5 in maschet mensurarum et cochlea erat ascendens de cornu orientis aquilonis ad cornu occidentis meridiei, quod per ipsam fuerunt ascendentes ad tecta ad cameras et cetera, sicut quod est lectum ibi. Et est ad declarare et in cochleis et in fenestris, ut dicere via fenestre fuerunt ascendentes de hoc ad hoc. Et in verbis doctorum nostrorum cochlea fenestra, sicut dicere ipsos fenestra aperta inter domum ad cameram superiorem. Et de ista radice foramina aerii coloris, Nomina, et aleph addita sicut aleph canistra ficuum et expo. domus aprehensionis quod apprehense in ipsis fibule, laczo in latino. Et de ista radice adhuc si non(a) Dominus exercitum, Isaie, si non ira inimici congregata, Verba, maior pars ipsorum cum addictione de iot et sunt scripta cum aleph si non aravissetis cum vitula mea, Iudicum, si non tardavissemus, In principio, quia si non locutus esses, Samuelis, si non credidi, Psalmiste, quod si non locutus sum6, Samuelis, modus dictionis si non. Et possibile quod dictio composita de lu, cuius modus suus si, et de non et scribetur aliquando cum iot, quia dictio legitur cum sere et expo. quod si non locutus esses si non locutus esses et dixisses surgant nunc pueri non fuisset bellum istud.