Marginalia
Cor. Etiam mihi cor, Iob, cor perversum, Psalmiste. Et verbum grave de ipso cordasti me soror mea sponsa, Cantici, expo. abstulisti cor meum, vel vulnerasti cor meum cum sagitta oculorum tuorum. Et niphal1 et vir inanis cordabitur2, Iob, expo. homo inanis et vacuus in principio de non scientia. Et post sic cordabitur quod erit ipsi cor et scientia. Et collectio in lingua mulierum, omnia corda scrutatur Dominus, Verba. Et in lingua masculorum percutientes supra cordibus eorum, Nahum, et in deficere bet geminatum cor, et in lingua mulieris cor, quid precisum cor tuum, Ezechielis. Et collectio corda et ad rectos in cordibus eorum, Psalmiste, cor sapientis ad dexteram suam, Ecclesiastes, ut dicere est paratum ipsi sicut dextera paratum ad hominem ad omne opus et quia quod cor est habitaculum intellectus et scientia dixit comparans cor, Proverbiorum, ac si dixisset comparans scientiam, in corde et corde loquentur, Psalmiste, qui ostendens more suo cor suum bonum. Et est malum ecce quod quando loquetur loquetur cum duobus cordibus et sic et ad gregem in non corde et corde, Verba, quod non fuerunt ipsis duo corda in bello, sed in corde perfecto fuerunt bellantes sicut quod dixit greges cohortis cum corde perfecto, Samuelis. Et quia quod cor meditatio corporis hominis et substantie sue, dictum est etiam ad meditationem omnis corporis et substantie que ipsi cor usque cor cęlorum, Verba, in substantia ignis, Nomina, in substantia quercus, Samuelis, et ad substantiam abominationum eorum et abominationum eorum cor eorum ambulans, Ezechielis. Et sunt qui declarant in substantia ignis sicut in flamma ignis et si sic erit dictio de quietis lamed flamma in statera desiderium, anime tue. Et simile ipsi in verbis Misna, unus accendens3 et unus inflammans, et laganabit ad oculos meos duo lagana, Samuelis. Et pasta crustulata quod frigunt ipsam in sartagine.