Marginalia

Misit. Et nuntius venit ad Iob et reversi sunt angeli, In principio, et mem in angelo de litteris additis. Et non audietur ultra vox angelorum tuorum, Nahum, est sicut angelorum tuorum et venit sere sub caph pronominis loco cames, et he sicut he, qui precepi tibi. Et doctor noster Iona scripsit quod he loco iot et est sicut angelorum tuorum, sicut revertere anima mea ad quietem tuam. Et rabi Iona filius Bilaam1 scripsit vox2 dentium comedentium rapinam sicut quod dixit et incidetur de terra rapina, et in lingua Persie vocate sunt mole malacheche et ipsi molares et dentes vocati sunt molares. Et nomen in missione Domini, Aggei3, modus eorum cognitus quod est modus missionis inter de filiis hominum inter de creatore benedicatur. Et sic propheta vocatus angelus quia est missus Nominis, et misit angelum et eduxit nos de Egipto, In deserto, et ipse Moises magister noster, et sic et4 dixit Aggeus angelus Domini et fuerunt deridentes in prophetis dei, Verba Dierum, et sic expo. et ascendit angelus Domini de Gilgal. Et fuit in loqui angelum dei, Iudicum, dixerunt quod isti angelus est Pinhas. Et modus alius in ista radice opus de omni opere suo, quod fecerat, In principio, et cadet modus iste ad opus5 hominis, et divitias suas et modus suus et opulentia erat sufficiens, Nomina, vult dicere argentum et aurum, quod adduxerunt et reliquum rerum, ad pedem operis, In principio, vult dicere pecus, et sic et omne opus vilipensum et liquefactum, Samuelis, et cum affixo ad opus cęlorum, Ieremie, et est deficiens aleph, si non misit manum suam in rem sotii sui. Et sic cum diviso et levite in opus, Verba. Et collectio opera, et cum affixo in moveri aleph omnia opera similitudinis, Verba, ad narrare omnia opera tua, Psalmiste, scripsi omnes dictiones istas in radice ista, quia sic scripsit ipsa doctor noster Iona. Et scientia eorum in ipsis quod mem addita. Et aptabitur dicere in ipsis quod mem radicis. Et erunt filie quattuor litterarum. Et sunt declarantes ad opus cęlorum, radix lingua regni vult dicere stellam magnam que in cęlis et Ionatan caldeizat ad stellam cęli.

Sources rabbiniques

Apparat critique

1Bilaam A, ed]  Balaam ST

2vox ST, ed]  quod he loco iot vox A

3Aggei ed]  hagger A ;  agger ST

4et ST, ed]  A omission

5opus A, ed]  modus opus ST


Notes critiques

back to top