Marginalia
a. interpretabitur
Derisit. Et derisisti solus tu portabis, Proverbiorum, superbi deriserunt me usque multum, Psalmiste, et in geminari lamed appoal extendens manum suam cum derisoribus, Osee, et est adiectivum quia si fuisset operativum fuisse de verbis geminationis. Et hitpaal et nunc non derideamini, Isaie. Et adiectivum, derisorem percute et simplex sapientior erit derisor vini, Proverbiorum, expo. bibens vinum1 superbus arrogans derisor nomen suum si ad derisores ipse deridebit, Proverbiorum, modus derisionis notum. Et modus alius iniquus disponet(a) iudicium stulti disponent culpam, Proverbiorum, quia mediator inter ipsos, In principio, si est supra ipsum angelus mediator mediatores mei sotii mei, Iob, et sic in mediatoribus principium Babillonie, Verba, et mediatores tui rebellarunt in me, Isaie. Et nomen ad intelligere proverbium et interpretationem, Proverbiorum, modus eorum compositio rei et rationis, et expo. testis iniquis disponet iudicium dicens quod testis iniquus dabit testimonium suum cum iudicio ac si esset veritas et sic dixit post ipsum et os impiorum absorbebit iniquitatem ut dicere cooperiet mendacium cum bonitate rationum eius.