Marginalia

Absorpsit. Et bibent et absorbebunt, Abdie, modus suus et absorbebunt propterea verba1 mea absorpserunt absorpta sunt et destructa sunt. Et nomen et pones cultrum in gutture tuo, Proverbiorum, expo. in domo absorptionis. Et verbum grave absorpsit sanctitatem, Proverbiorum. Et de ista radice et pulli eius absorbebunt sanguinem, Iob, expo. absorbebunt sanguinem et anticipata est lamed appoal quia quod grave supra lingua ad copulare duo ayinin2 simul et iudicium suum absorbebunt. Et est ad declarare absorbebit sanctitatem lingua locutionis, de lingua doctorum loquentes in lege et expo. passuc scandalum est homini quo capietur in ipso quod quando dicet sanctitatem ut dicere quando vovebit rem et dicet istud erit sanctitas, et post sic penitebit ipsum, et hoc est quod dixerunt et post vota ad querere, ut dicere postquam quod vovit ad querere, et scrutari post factum suum si poterit ad perficere si voverit. Et in modo isto dixit etiam sic Salamo non dabis os tuum ad peccare facere carnem tuam, et non dices ante angelum quia error fuit.

Sources rabbiniques

Apparat critique

1verba ST, ed]  mala, Nomina verba A

2ayinin A, ed]  aym ST


Notes critiques

back to top