Marginalia
Abscondit. Quia absconditur fuit, Iudicum, verbum preteritum ecce ipse absconditus est, Samuelis, verbum stans quare absconditus es ad fugere, Et exivit, absconditi in spelunca, Iosue, cum seva bet et abscondi non poterit, Ieremie, infinitum edificatum ad complementum suum, et est scriptum cum he. Et hitpaal de foraminibus quibus absconderunt se ibi, Samuelis, et abscondit se Adam et uxor eius, In principio, sicut lapis aque abscondent se, Iob, expo. quando congelantur aque propter frigus sunt supra facies earum sicut lapis et aque de sub non ipse vise. Et cuius non memoratur agens suus grave simul absconditi fuerunt pauperes terre, Iob. Et verbum augumentatum quia abscondit Iosue in umbra manus sue abscondit me, Isaie, quia abscondit nuntios, Iosue. Et iam memoravi dicduc dictionis istius in parte prima libri istius in radice abscondit, et quod cuius non memoratur agens suus de edificio isto et domus carcerum1 abscondite fuerunt, Isaie. Et nomen de omni loco absconsionum ubi absconderunt se, Samuelis. Et pondus aliud et erit vir sicut absconsio venti, Isaie.