Marginalia
Adiuvit. Usque nunc adiuvit nos Dominus, Samuelis, fortificavi te etiam adiuvi te, vir sotium suum adiuvabunt, et offendet adiutor et cadet adiutus, et1 Dominus deus me, Isaie, et adiuverunt post Adoniam, Regum, iuvabit ipsam2 Dominus ad voluere mane, Psalmiste, de deo patris tui et adiuvabo te, In principio, vau sicut modus xin servitii et expo. de deo patris tui venit tibi ista fortitudo quod adiuvabo te. Et niphal in ipso speravit cor meum et adiutus sum, Psalmiste, et iuverunt ipsos quia iuvari fecit adiuvari. Et verbum grave ipsi adiuvantes ipsos, Verba, iudicium suum adiuvantes in pondere somniare facientes iudicium suum somniare facientes sicut quod veniunt etiam sic et paraverunt linguas eorum et adheserunt etiam ipsi quod iudicium eorum adheserunt. Et paraverunt et expo. quod ipsi iuvantes vult dicere quod ipsi adiuvantes3 ipsos et iuvare facientes ipsos alios. Et nomen et adiuvamen de oppressoribus suis erit cum quinque punctis. Equitans celos cum adiutorio tuo, Verba. Et pondus aliud adiutorium in tribulationibus inventum fuit nimis, Psalmiste. Si4 non adiutorium in me, Iob, sapientia et iustitia adiuvans me. Et dixit ad mulierem faciam sibi adiutorium coram ipso, In principio, quia ipsa adiuvans hominem continue et serviens ipsi. Usque aulam magnam usque aulam inferiorem, Ezechielis, et aula magna et porte ad aulam, Verba, est aula qua congregantur in ipsa Israel in domo sanctuarii adorare ibi et Sanctus Benedictus Ipse audiens5 ipsos et adiuvans ipsos propterea vocatur aula quia omnis veniens ad orare ibi in corde perfecto adiutus a Domino deo suo.