Marginalia

Maturavit. Quia maturavit messis, Ioelis, etiam coxerunt ossa eius, Ezechielis. Et adiectivum, et coquere coctum in aquis, Nomina, bracchium coctum, In deserto. Et grave, et coquinabunt in ipsis, et coquinabis et comedes, Verba, et cum aratis vacce coquinavit pro ipsis carnem, Regum, expo. coquinavit pro ipsis, coquinate carnem, non coquinabis hedum, Nomina. Et cuius non memoratur agens eius de ipso, et si in vase1 eris coquinata fuit, Et vocavit, quod coquinabitur in ipso, Et vocavit. Et nomen ad ollas et ollas fecerunt2 sub ollis, Ezechielis, vel erit mebaselot locus3 factus ad coquinare ibi. Et sic caldeizat Ionatan4 et locus ad coquinare factus de sub ad olles. Iste domus coquinantium, Ezechielis, expo. domus coquorum qui erant coquinantes ibi in ipsis domibus. Et dixit domum in loco domorum et multa sicut ipsum in Lectura singularis in loco multorum. Et sic dixit non habitabit mulier mihi in domo David regis Israel quia sanctitas ipse, dixit in domo David sicut in domibus David et dixit in domo Davit ad viam conclusionis et dixit quia sanctitas ipse ad viam particularis. Et sic dixit quod venit ad ipsas arca domini, et licet quod non erat arca nisi in una de domibus sanctificate fuerunt omnes domus et dixit quia non habitabit ibi ipsi mulier. Et grave5 aliud maturaverunt racemi eius, In principio, et totus modus unus quia coctio fructuum sicut coctio carnis sicut quod non conveniens ad commedere carnem ante quod coquatur sic non conveniens6 ad comedere fructus antequam maturentur si non quod maturatio fructuum est(i) coctio operis. Et omnis lingua coctio carnis et scriptum7 in Lectura est ad manus aquarum supra ignem sed unum invenimus quod modus eius assum et est et coxerunt agnum in igne sicut iudicium, Verba dierum, quod expo. eius et assaverunt.

Sources rabbiniques

Apparat critique

1in vase ed]  invase A, ST

2fecerunt A, ST, ed]  עשוי BL ;  עשו THB

3locus ST, ed]  Ionatan locus A

4Ionatan A, ed]  Ionathan ST

5Et grave ed]  Et que ve A, ST ;  וכבד BL

6conveniens A, ed]  convenies ST

7et scriptum A, ST, ed]  הכתוב BL ;  scriptum TBL

1ושם]  והשם BL

2עשוי]  העשוי BL

3אליהם]  עליהם BL

4הבתים]  מהבתים BL

5כך]  כי BL

6הבשר]  בשר BL

7 נוסף ר]  BL

8 נוסף את]  BL


Notes critiques

i.  A cause d’un saut du même au même, les mots הוא בשול הטבע ובשול הבשר וכיוצא בו הוא n'ont pas de correspondance dans A/ST.

back to top