Marginalia
Destruxit. Vacuata et vacuata et dissipata, Nahum, declaravit in ipso rabi Iona devastata fuit sine habitante, et simile ad quod dicit arabicum ad locum quod non est in ipso flos deserta, cum dagessatione lammed et cum patha1 bet et dicit ultra clausisti portam, vult dicere clausisti portam. Et erit modus iste ad viam istam vastata clausa et clausa non habitavit homo in ipsa. Et expositio ultra modus apertionis quod dicit arabicum etiam sic aperuisti portam aperuisti ipsam, quod hoc penes ipsos de dictionibus cadentibus ad rem et contrarium eius et erit modus eius ad viam istam derelicta. Et sic scripsit ipsum dominus meus pater meus ad viam secundam ut dicere aperi ipsam et exibunt habitantes eius ad omnem partem, et de verbo levi ecce dominus vacuans terram et incidens ipsam, Isaie.