Marginalia

a.  69

Miscuit. Et in gaudio suo non miscebitur peregrinus, et miscuerunt se in gentibus, et aperientem labia sua non miscearis, Proverbiorum. Et nomen et etiam mixtio multa ascendit cum ipsis, et diviserunt omnem mixtionem, Nehemię, cum quinque punctis, modus mixtionis et copulationis rerum. Et de hoc vocatur tempus post solis vespera in vespera comedetis carnem, Nomina, cum sex punctis, propterea quod est tempus obscuritatis et miscebuntur1 res quod non cognoscet homo et non dividet inter rem et rem et quia quod vespera dividet noctem de die vocatur nox erev2. Et fuit vespere et fuit mane, quando surgam et mensuro noctem, Iob, inter vesperas, Et vocavit, est de tempore inclinare solem ad occasum et est de sex horis et sursum usque noctem. Et dixit vesperas quod sunt due et de tempore quo incipiet sol ad inclinare est vespera una, et post occasum solis secunda, et inter quod dicit supra ipsum inter vesperas et latus occasus solis vocatur occidens et timebunt de occidente nomen Domini, Isaie. Et cum he addita trans Iordanem ad occidentem, Verba, quia ipsa gravisona. Et cum he mulieris de ortu solis et de occidente, Isaie, occidens ad Gihon, Verba, quia sunt acutisona. Et verbum vesperascit de ipso ecce nunc levigatur dies ad vesperare, Iudicum, obscuratum est3 omne gaudium, Isaie, ut dicere obscuratum est stamen et subtegmen, Et vocavit, cum quinque punctis, est filum texture tele, quod vocant ipsum in lingua trame et vocatur sic quod miscet secum stamine quia filum staminis tenue et filum subtegminis est grossum de ipso miscens se cum stamine. Omnis corvus ad spetiem suam, et corvus precepi et alimentare te ibi, et corvi adducentes ipsi carnem et panem, Regum, fodient ipsam corvi vallis, Proverbiorum, notum. Et implebuntur domus Egipti mixtione, et veniet commixtio gravis, Nomina, sunt congregationes bestiarum de speciebus multis. Et modus alius et dulcescet Domino munus, Regum, ut dicere placebit et delectabit ipsum et placebit ante ipsum et dulcescet somnus tuus, Proverbiorum, et somnus meus dulcuit mihi, dulcescet supra ipsum locutio mea quod dulcis factus es4 supra ipsis, Ezechielis, dulcis ad virum panis mendacii, Proverbiorum, quia vox tua dulcis, Cantici, et sacrificia eorum non dulcuerunt mihi, Ieremie, et transiens de hoc dirige servum tuum in bonum. Et sic adde mihi fideiube pro me, Isaie. Et aptabitur ad esse de hoc quis iste fideiussit cor suum ut dicere quis iste qui bonum fecit cor suum et direxit ad appropinquare ad me. Et de hoc vocati fuerunt celi arabot ad equitantem in celis, Psalmiste(a), quia ipsi boni et honorati et exponentes de hoc et filii magnatum, Regum, vult dicere filii magnatorum et reputatorum. Et sic dixit targum et filii magnatum. Et scripsit rabi Iona quod possibile ad esse de isto modo et magnatibus precepi ad alere te ibi. Et dixerunt5 precepi vult dicere quod suscitavit spiritum eorum ad alere ipsum. Et rectum quod sunt corvi proprie qui sunt aves pollute nigre sicut quod scripsimus. Et modus alius quia servus tuus fideiubet pro puero, In principio, si fideiussisti ad socium tuum in fideiubentibus debita, Proverbiorum, ego fideiubebo pro ipso, In principio, pone nunc fideiube me tecum, Iob. Et hitpaal firmare nunc cum Domino meo, Isaie. Et nomen fideiussio ante socium suum, Proverbiorum, simiaza in lingua. Et pignus si dabis pignus usque mittere te, In principio. Et de isto modo secundum scientiam meam et pignus eorum capies, Samuelis, ut dicere pignus eorum quia via virorum exercitus ad ponere pignora eorum supra sumptum eorum quia quod non pecunie invente cum ipsis et dixit ipsi quod caperet et educeret pignus eorum de quo pignus suum penes ipsum. Et sic filii obsides filii principium quod fuerunt dantes ipsos in domo regis obsides quod non rebellent in ipso stagi in lingua. Et verbum de ipso6 agros nostros et vineas nostras et domos nostras nos d.7, Nehemie, ut dicere pignorantes. Et de hoc vocaverunt ad mercimoniam de mercimonia et mercimonia et mercimonia que in medio ipsius cum quinque punctis dederunt mercimonias tuas et omnis congregatio tua in medio tui vult dicere viri mercimonie tue. Et mercatores mercimonie tu. Et scripsit dominus meus pater meus de hoc et mercatoribus precepi et alere te ibi et mercatores adducentes ipsi panem et carnem et vocatur mercimonia sic quod via mercatorum ad miscere ad hoc in mercimoniis eorum qui posuisti desertum domum suam desertum. Et sic in deserto in deserto, Verba, desertum desertum, Ieremie, desertum ipsi panis ad pueros, Iob, fuit planities sicut desertum, Isaie, deserta Moab, In deserto, lupus desolationum predabitur ipsos, Ieremie, racuentur magis quam lupi deserti iudices eius lupi deserti, Sophonie, omnia ipsa et similia ipsis modus deserti. Et possibile ad declarare lupos deserti lupus noctium de nocte que est nox quia quod lupi venientes in nocte ad rapere. Et sic caldeizat Ionatan de nocte Arabia et omnes principes Cedar et omnes reges Arabie, Verba,(ii) onus in Arabia, Isaie. Et sic omnes reges Arabię habitantes in deserto, Ieremie, et est cum sex punctis. Et sunt arabes habitantes in deserto. Sed et tota mixtio, Ieremie, est populus congregatus de populis multis sicut et etiam mixtio multa8. Et Ionatan caldeizat mixtio lingua mixtionis et est cum quinque punctis. Et massoret gens et nox cum tribus punctis mixtio et filum cum duobus punctis sicut salices pro rivo aquarum, Isaie, et salices fluminis notum.

Sources rabbiniques

א.  אושטו"י

Apparat critique

1miscebuntur A, ed]  miscebitur ST

2erev ed]  eres A ;  ערב ST

3obscuratum est A, ed]  levigatum est obscuratum est ST

4es A, ed]  ST omission

5Et dixerunt A, ed]  ואומרו BL ;  Et dixerunt ST

6de ipso ed]  pignorantes de ipso A, ST

7d. A, ST, ed]  ערבים BL

8multa ed]  multa unam A, ST

1ולפותה]  ולפתה BL

2נקדות]  נקודות BL

3]  בשר לאכל (שמ’ טז, ח), BL

4נקדות]  נקודות BL

5נקרא]  נקראת BL

6שהתחיל]  שתתחיל BL

7שאמר]  שאומר BL

8וייראו]  ויראו BL

9 נוסף הנחל]  BL

10 נוסף כי]  BL

11נקדות]  נקודות BL

12טראמא]  טרמ"א BL

13עורב]  ערב BL

14העורב]  הערבים BL

15והעורבים]  והערבים BL

16עורבי]  ערבי BL

17הערוב]  הערב BL

18ערוב]  ערב BL

19ממינין]  ממינים BL

20וזבחיהם]  וזבחיכם BL

21]  לי BL

22ערוב]  ערב BL

23 נוסף כי]  BL

24 נוסף והכינו]  BL

25והכשירו]  הכשירו BL

26לרוכב]  לרכב BL

27רוצה]  רצונו BL

28 חסר]  ית BL

29העורבים]  הערבים BL

30ואמרו]  ואומרו BL

31רוצה]  רצונו BL

32הטמאים]  הטמאות BL

33השחורים]  השחורות BL

34בעורבים]  בערבים BL

35את מלך]  המלך BL

36פרמנצא]  פירמנצ"ה BL

37 נוסף ]  BL

38משכונם]  משכונתם BL

39הוצאותם]  הוצאתם BL

40עמהם]  עמהן BL

41מושכנו]  משכונו BL

42נותנין]  נותנים BL

43אושטייש]  אישטי"ט [א] BL

44עורבים]  ערבים BL

45ממשכנין]  ממשכנים BL

46ואל]  ואת BL

47נקדות]  נקודות BL

48 נוסף ]  BL

49רוצה]  רצונו BL

50ועורבי]  וערבי BL

51אדני]  אדוני BL

52העורבים]  הערבים BL

53והעורבים]  והערבים BL

54בסחורותם]  בסחורתם BL

55 חסר]  שמתי BL

56והיה]  היה BL

57ערבות]  בערבות BL

58שופטיה]  שפטיה BL

59זאיבי]  זאבי BL

60ערבות]  ערב BL

61כלם]  כולם BL

62בו זאיבי]  זאבי BL

63זאיבי]  זאב BL

64מדבי משא]  מדיבי רמשא BL

65 נוסף ואת]  BL

66השוכנים]  השכנים BL

67נקדות]  נקודות BL

68 חסר]  ו BL

69ואל]  ואת BL

70נקדות]  נקודות BL

71נקדות]  נקודות BL


Notes critiques

i.  Le copiste de ST laisse une espace vide. Cet espace vide a été integré de la main à laquelle on doit les lemmes en hébreu tracés dans les marges de ST.

ii.  Recte : Ieremie

back to top