Marginalia

Exultavit. Exultabit ager, exultabunt misericordes, Psalmiste, letantes et exultantes in toto corde, Sophonie, cum cames rapta. Et exultate ante ipsum, Psalmiste, cum hiric. Ne forte exultent filie incircuncisorum, Samuelis, quia malitia tua tunc exultabis, Ieremie, expo. quando facies mala tunc exultabis. Et adiectivum et descendet1 pulcritudo eius et exercitus eius et tumultus eius et exultans in ipsa, Isaie, expo. et omnis exultans et gaudens qui est in ipsa descendit ad infernum. Et ad viam istam caldeizat Ionatan et fortis in ipsis. Et sunt exponentes et letabitur in ipsa inimicus. Et cum dagges2 in pondere alio leti altitudinis tue sonitus letantium, civitas alacris, totum modus gaudii et leticie et inebriari faciam ipsos et exultent, Ieremie, eduxit ipsum rabi Iona ad modum alium modus tremoris. Et non necesse quia ebrius multiplicabit ad letari et ad radere et ad insanire. Et sunt expo. sicut de modo tremoris et tremor in ipsa quia dicit in arabico tremor mortis. Et scripsit rabi Iona quia ipse tremor qui apprehendit3 supra moriente et capit infirmum etiam sic proppter imbecillitatem vis eorum, et sic apprehendens ebrium propter imbecillitatem4 nervorum suorum sicut quod dicit tremere5 tremet terra sicut ebrius, et possibile quod ipse tremor est sicut via risus. Et sic scripsit sapiens rabi Abraam Benezra in nomine rabi Iona quia est in via risus qui accidit parti mortuorum in tempore mortis. Et sicut hoc scripsit rabi Iona quod malitia tua tunc letaberis, et expo. propter malitiam tuam quod fecisti de tunc letaberis nunc. Et sic exposuit de hoc civitas alacris sicut quod dixit occisi tui non occisi ense.

Sources rabbiniques

Apparat critique

1descendet A, ed]  descendit ST

2dagges ST, ed]  das ages A

3apprehendit A, ed]  apprendit ST

4imbecillitatem A, ed]  imbecillitatem vis eorum et sic apprehendens ebrium propter imbecillitatem ST

5tremere A, ed]  tremore ST

1השדה]  שדי BL

2בחרק]  בחירק BL

3תעלזי]  תעלוזי BL

4ושאנה]  ושאונה BL

5תרגמו]  תרגם BL

6 חסר]  ה BL

7צרך]  צורך BL

8המות]  המת BL

9חלישות כחם]  חלישת כחו BL

10חלישות]  חלישת BL

11שנאמר]  שאמר BL

12בן]  אבן BL

13 נוסף ז"ל]  BL


Notes critiques

back to top