Marginalia

a.  sataymsatayn genus mensure

Domus. Quia edificabit domum novam, Verba. Et sunt dicentes quia invenietur domus lingua mulieris propterea quia1 invenerunt quia inclinata est ad mortem domus eius, Proverbiorum. Et est ad declarare quia ratio inclinata est ad meretricem quia ipsa inclinata est ad mortem quod ipsa domus eius. Et dominus meus pater meus scripsit quod inclinata est lingua maris in pondere fecit, edificavit, et licet quod est gravisonum. Non ancille tuę2 nihil in domo, Regum3, notum. Et sic nidus volucris vocabitur domus, etiam passer invenit domum, ciconia abietes4 domus eius, Psalmiste. Et sic sepulchrum, iacuerunt cum gloria vir in sepulchro eius, Isaie. Et sic domus carceris,5 carceratis eius non aperuit carcerem, Isaie. Et lętaberis tu et domus tua, Verba, filii domus tuę, et fecit ipsis domos, Nomina, expo. filii domus ut dicere qui creverunt et multiplicati sunt, et sic habitare facies unitos domi, Psalmiste. Et videtur in oculis meis quod expositio et fecit ipsis domos, quod abscondit eos a Pharaone quod non male fecerent ipsis in via quod dictum est in Ieremia et Baruch6, et occultavit eos Dominus. De intus et foris, de intus et foris, sicut visio ignis intus ipsam in circuitu, Ezechielis, de intus ipsam, et posteriora eius, intus7. Conversum est de horto8 palatium, Hester, de horto palatium et quia quod palatium domus magna et honorata vocatur palatium. Domus vectibus, Nomina, loca. Quod mulieres texentes ibi domos ad lutum, Regum, expo. cortine9. Sicut domus10 sataym(a), Regum, locus quo seminantes in ipso duas mensuras, domum petrarum capiet, Iob, locus lapidum. Domus12 anime, Isaie, est iocale quod appendentes ipsum mulieres supra cor eorum, pectorale in lingua.

Sources rabbiniques

Apparat critique

1quia A, ed]  quod ST

2Non ancille tuę A, ST, ed]  לשפחתך BL ;  ancillis tuis TBL

3Regum ed]  Regum A, ST

4abietes A, ed]  alites ST

5carceris, ed]  carceris, In principio A, ST

6Baruch A, ed]  Barhuc ST

7intus ed]  intus, Regum, intus A, ST

8horto A, ed]  orto ST

9cortine ed]  cortines A, ST

10Sicut domus ed]  Sic domus A, ST ;  כבית BL

11sataym A, ed]  satayn ST

12Domus A, ST, ed]  ובתי BL ;  et domus TBL

1 חסר]  שהוא BL

2 חסר]  כלומר BL

3 חסר]  , וכן מושיב יחידים ביתה (תה' סח, ז) BL

4מפנים ומחוץ]  מבפנים ומבחוץ BL

5ואחוריהם]  אחוריהם BL

6שם אורגות]  ארגות שם BL

7שזורעין]  שזורעים BL

8בתי]  ובתי BL

9לבם]  לבן BL

10פייטרל]  פיטור"ל BL


Notes critiques

back to top